라틴어 문장 검색

Adhuc plantabis vineas in montibus Samariae; plantabunt plantantes et vindemiabunt.
네가 다시 사마리아 산마다 포도밭을 만들리니 포도를 심은 이들이 그 열매를 따 먹으리라. (불가타 성경, 예레미야서, 31장5)
Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur; neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam.
나무는 모두 그 열매를 보면 안다. 가시나무에서 무화과를 따지 못하고 가시덤불에서 포도를 거두어들이지 못한다. (불가타 성경, 루카 복음서, 6장44)
Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: " Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti! ".
예수님께서 이 말씀을 하고 계실 때에 군중 속에서 어떤 여자가 목소리를 높여, “선생님을 배었던 모태와 선생님께 젖을 먹인 가슴은 행복합니다.” 하고 예수님께 말하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 11장27)
Et alius angelus de altari, habens potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum, qui habebat falcem acutam, dicens: " Mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae eius ".
또 다른 천사가 제단에서 나왔는데, 그는 불에 대한 권한을 지닌 천사였습니다. 그가 날카로운 낫을 든 천사에게 큰 소리로 외쳤습니다. “그 날카로운 낫을 대어 땅의 포도나무에서 포도송이들을 거두어들이십시오. 포도가 다 익었습니다.” (불가타 성경, 요한 묵시록, 14장18)
Et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum.
그러자 그 천사가 땅 위로 낫을 휘둘러 땅의 포도를 거두어들이고서는, 하느님 분노의 큰 포도 확에다 던져 넣었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 14장19)
Quis est homo, qui plantavit vineam et necdum vindemiavit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo vindemiet illam.
또 포도밭을 가꾸어 놓고서 아직 그 열매를 맛보지 못한 사람이 있느냐? 그런 사람은 집으로 돌아가라. 그가 싸우다 죽어서, 다른 사람이 그 열매를 맛보는 일이 있어서는 안 된다. (불가타 성경, 신명기, 20장6)
Tentoria vero intrantes, quotquot repererunt languidos ac debiles, clericos, monachos, mulieres grandaevas, pueros sugentes, omnemque aetatem gladio exstinxerunt, solummodo puellas teneras et moniales, quarum facies et forma oculis eorum placere videbatur, juvenesque imberbes et vultu venustos abduxerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:4)
calamellos mellitos per plana repertos suxit populus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 73:4)
Calamellos ibidem mellitos per camporum planitiem abundanter repertos, quos vocant Zucra, suxit populus, illorum salubri succo laetatus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:7)
infantes, adhuc sugentes, per plantam pedis e sinu matris aut cunabulis arreptos muris vel ostiorum liminibus allidentes, fractis cervicibus, alios armis trucidabant, alios lapidibus obruebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 46:3)
Nam Christiani sic neci totum laxaverant animum, ut non sugens masculus aut [0552D] femina, nedum infans unius anni vivens manum percussoris evaderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 60:7)
Perrexit quidam ut vindemiaret vineam.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 91:1)
Ingressus sum in hortum meum, soror mea sponsa, vindemiavi myrrham meam cum unguentis meis, manducavi panem meum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:2)
Introivi in hortum meum, soror mea sponsa, vindemiavi myrrham cum aromatibus meis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:16)
Ibi vindemiabis myrrham, hoc est, Christi sepulturam;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION